monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 1
Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistulam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc iam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Iam fugit ipsa.